Molitve

Molitva biskupa ili opata svecu zaštitniku njegove crkve

Više

Oratio episcopi vel abbatis

 ad sanctum sub cuius nomine regit ecclesiam

 

Sancte N., pie N., beate N.,

unus de gloriosis apostolis Dei,

unus de beatis amicis Dei,

iste peccator, iste indigens,

iste tuus licet indignus, licet ineptus,

licet nimis inconveniens vicarius,

iterum et iterum redit ad te,

dubius, nescius,

sollicitus de populo tuo, de congregatione tua

et de periculo suo.